- PYLUS
- I.PYLUSInsula Peloponneso vicina, quam in bello Peloponnesiaco Laches, Atheniensium dux occupârat, ibique castellum exstruxerat, ex quo erumquet ad vastandam maritimam regionem Laconicam. Lacedaemonii hoc incommodum prohibere festinantes, navibus insulam ingressi, septingentos milites castello imposuerunt. Quô compertô, Athenienses magnum exercitum contra hoc praesidium, huce Cleone, miserunt. Qui post diuturnam obsidionem ad deditionem compulit captosque Athenas misit, Vide quoque Scholia in Equites Aristoph. p. 291.II.PYLUSTres olim fuêre Pyli, iuxta adagium apud Aristoph. quod etiam Plutarchus refert,Ε῎ςτι Πύλος πρὸ Πύλοιο, Πύλος γέμεν ἐςτὶ καὶ ἄλλος.(In eos dictum, qui supra alios gloriantur, quasi doctiores, aut fortiores, aut alia in re praestantiores.) Messeniae erat una, hodie Navarino; urbs culta et permunita, ac emporium celebra, cum potu capaci, in Peloponneso, in tractu Belvedere, sub Turcis. Altera Arcadiae, tertia vero hodieque Pilos, Elidis, sita inter Penei et Selleentis ostia. Omnes tres Nestorem sibi vindicabant, quarum ultima Eliaca dicta est, Brietio; estque ad Peneum fluv. vix 5. mill. pass. ab eius ostio, et ab ora mari Ionii, 12. ab Elide in Occasum; Nestori autem novemd parebant urbes iuxta Homerum, quas omnes ordine in Boeotia recenset. Harum vero caput erat ipsa Pylos, atque inde Enneapolis vocabatur. Huc quoque refer novem sedilia in litore Pylio exstructa, apud Homer. initiô l. 3. Od. Quae ita interpretatur Eustathius: Οἱ δὲ παλαιόι φασιν εννέα Πυλίοις ἕδρας εἶναι διὰ τὸ καὶ πόλεις τοσαύτας ὑπὸ ἐξουσίαν κεῖςθαι τῷ Νέςτορι. Inepti vero sunt, qui Nestorem tribus illis Pylis praefuisse credunt: Hoc enim quî potuit fieri, aut cur controversia fuisset, quam Pylum intellexisset Homerus? Itaque verum est, urbes Nestori subiectas, fuisse illas novem, quas ordine Homerus recensuit. Porro ab istis 3. Pylis dicta est regio Triphylia Is. Voss. in Melae l. 2. c. 3. Ovid. Ep. 1 Heroid. v. 63.Nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arvaMisimus: incerta est fama remissa Pylo.Hinc Pylius. Idem Ponticorum l. 1. Ep. 4. v. 10.Crede mihi Pylio Nestore Maior eris.Alius Poeta.Sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annosVivat. ——— ———Pylium mare, quod Messeniam iuxta Pylum, alluit, Pylii populi; qui Metapontum in Italia condiêre. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.